This text copyright © 1980 Sharon Lynne Hiltz and copyright © 2000 Sharon Hiltz Romino
[Liber IV.]
De amore et dilectione rerum incorporalium liber IIII.
Premisso tractatu de amore et dilectione rerum corporalium et temporalium, videndum est de amore et dilectione rerum incorporalium, que corde, animo et mente conprehenduntur, nec manibus corporis tangi possunt, nec eciam occulis corporeis videri. Auditu tamen conprehendi possunt, sicut sunt iustitia et ius et ratio et virtutes et vitia, que omnia vehementius sunt diligenda, vitiis penitus fugatis et certe.
[Caput I.]
De iustitia.
Iustitiam vehementer diligere debes, quia ut dixit Tullius, “Fundamentum est perpetue commendationis et fame iustitia, sine qua nichil potest esse laudabile.”[1] Ideo vero dixit, “Iustitia est omnium domina et regina virtutum.”[2] Insuper eciam dixit, “Nichil est honestum quod iustitia vacat.”[3] Preclarum est ergo dictum Platonis qui ait,
Non inquid solum scientia que est remota a iustitia et calliditas, potius quam sapientia est appellanda, verum eciam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audatie nomen habet potius quam fortitudinis.[4]
Et postea idem Tulius subiunxit, “Nullum vero tempus est, quod iustitia vacare debeat.”[5] Seneca vero De Formula Honeste Vite dixit, “Iustitia est nature tacita conventio in adiutorium multorum inventa.”[6] In Moralium vero Dogmate diffinitur: “Iustitia est virtus conservatrix humane societatis et communis utilitatis.”[7] Secundum vero leges diffinitur, “Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens.”[8] “Partes vero iustitie sunt: non violare homines, verecundie non offendere,”[9] ut Tulius dixit. Et nota quod iustitia sine prudentia multum proderit: “Sine iustitia nil valet prudentia,”[10] ut idem Tulius dixit. Quare eciam ait, “Nemo iustus esse potest qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea que hiis contraria sunt equitati anteponit.”[11] Atque eciam subiuncxit iustitiam necessariam fore dicens
hiis qui vendunt, emunt, conducunt, locant, conprehendisque negotiis implicantur. Iustitia ad rem gerendam necessaria est, cuius tanta est vis, ut nec illi qui malefitio aut scelere pascuntur possint sine aliqua particula iustitie vivere. Nam ille qui archipirata dicitur, nisi equaliter predam dispertiat, aut interficitur a sociis aut relinquitur.[12]
“Qui igitur veram gloriam adipisci volet iustitie fungatur offitiis.”[13] Nam ut ait Salomon dixit, “Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, et gloriam.”[14] Et nota quod per iustitiam omnia reguntur, et per iniustitiam omnia destruuntur, et quandoque eciam regnum amittitur, a gente in gentem transfertur, Ihesu filio Syrac testante qui ait, “Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, iniurias et contumelias.”[15]
“Ius est ars boni et equi.”[16] Inde precepta iuris oriuntur queque sunt hec: honeste vivere, alterum non ledere, cuique tribuere. Predicta itaque taliter hominem ornant, atque bonis moribus conformant, quod merito illa sicut te ipsum diligere debes. Ratio autem est quidam mentis aspectus, de qua Seneca in epistolis dixit, “Ratio est arbitra bonorum et malorum.”[17] “Sequitur autem ratio naturam. Quid est ergo ratio? Nature imitatio.”[18] Aliter eciam diffinitur, “Ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti, honesti et inhonesti, cum electione boni et fuga mali. Inde dicitur ratiocinatio, id est, rationis inquisitio.”[19] Que valde est diligenda et omnibus amplectenda negotiis. Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum. “Qui enim rationem secum portat totum mundum vincit.”[20] Unde scriptum est, “Si vis vincere totum mundum, subice te rationi.”[21] Ratione enim inhibenda est adholescentia, et “bene adhibita ratio cernit quid optimum sit; neglecta vero multis implicatur erroribus.”[22] Et ut ait Tullius, “Sicut in reliquis rebus maiora sunt opera animi quam corporis, sic hee res quas ratione et ingenio persequimur gratiores sunt quam ille que viribus.”[23]
[Caput II.]
De artibus diligendis.
Si divitie vel opes ut dixi sunt diligende, multo fortius artes quibus divitie vel opes acquiruntur diligere debes. Nam ut Seneca epistolarum dixit, “Artes serviunt nature, sapientia imperat.”[24] Licet enim liberales artes non dent virtutem, tamen animum preparant ad accipiendam virtutem. Alie vero artes homines ditant, et nota quod ars dicitur ab arcendo, eo quod ad ipsam tamquam ad aliquod certum homo arcetur. Est autem ars infinitorum infinitum compendium, vel ars est collectio preceptorum ad unum finem tendentium. Artes ergo diligas easque habere studeas, et ex hiis filios instruas. Artibus enim vita hominis instruitur atque defenditur, opes acquiruntur et retinentur, eciam opibus deficientibus artes ita preciose sunt quod non relinquunt hominem usque in mortem. Unde Cato dixit,
Cum tibi sint nati nec opes, tunc artibus illos
Instrue, quo possint inopem defendere vitam.[25]
Et alibi,
Disce aliquid, nam cum subito fortuna recedit,
Ars remanet vitamque hominis non deserit unquam.[26]
Et eciam Pamfilus dixit,
Ars animos frangit et firmas diruit urbes,
Arte cadunt turres, arte levatur honus;
Et piscis liquidis deprehenditur arte sub undis,
Et pedibus siccis permare currit homo.[27]
Rebus et in multis ars adiuvat offitiumque,
Pauper sepe suo pascitur officio,
Et quamvis iusta sedatur principi sua.[28]
Et alibi idem dixit,
Cunctarum rerum prudentia discitur usu:
Usus et ars docuit, quod sapit omnis homo.[29]
Et alibi idem dixit,
Desperare nocet, votum labor inprobus implet
Arsque vigil magnas sepe ministrat opes.[30]
Vigilare itaque debes circa artes easque cura et studio exercere. Ait enim Cato,
Excerce studium, quamvis perceperit arte:
Ut cura ingenium, sic et manus adiuvat usum.[31]
Usus ergo necessarius est, qui prebet facilem viam in qualibet arte. Unde versus:
Ars dat et usus habet: si iunxerit artibus usum,
Difficilem facilem prebet in arte viam.[32]
Et magister bene dixit,
Rem tria perfitiunt: ars, cuius lege regaris,
Usus, que serves, meliores, quos imiteris.
Ars certos, usus promptos, imitatio reddit
Artifices aptos, tria concurentia summos.[33]
Et Seneca dixit, “Nil plus prodest in pugna et in omni arte quam exercitium.”[34]
Et predicta intelligas de artibus bonis et aprobatis, male namque artes non sunt artes nominande, Tullio testante qui ait, “Minime sunt artes probande que ministre sunt voluptatum.”[35]
[Caput III.]
De virtutibis diligendis et vitiis fugandis.
Virtutes dixi vehementer esse diligendas. Dixit enim Augustinus, “Virtus est habitus mentis bene composite ad modum humane nature consentaneus rationi.”[36] De qua Tulius dixit, “Proprium hoc esse statuo virtutis, conciliare animos hominum et ad usus suos, id est, utilitates suos, adiungere.”[37] “Et enim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur. Quarum una in perspiciendo est quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique sit, quid consequeris ex quoque gregantur, que cuique causa sit. Item, cohibere motus animi turbatos, appetitionesque obedientes efficere rationi. Tertium, hiis que congregamus uti moderate et scienter.”[38] Unde eciam Ovidius dixit,
Est virtus placidis abstinuisse bonis.[39]
Et certe magis curare debes vitia fugere et fugare quam virtutes acquirere. Unde Tullius dixit, “Nec tam enitendum est ut bona, que nobis non sunt, sequamur, quam vitia fugiamus.”[40] Nam et beatus Ambrosius dixit, “Egressus vitii virtutis operatur ingressum.”[41] Et nota quia ut Tulius De Amicitia dixit, “Nichil est virtute amabilius, nichilque magis alliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem eciam eos, quos nunquam vidimus, diligamus.”[42] “Quidam enim in virtute summum bonum ponunt, ipsa enim virtus amicitiam gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse puto potest.”[43] Et nota queque ut Seneca in epistolis dixit, “Sunt virtutibus vitia confinia.”[44] Et “nullum est vitium sine patrocinio.”[45] “Vitia enim nostra que amamus defendimus et malumus ea excusare quam exuere.”[46] “Sed si vis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est,”[47] quia “omnia vitia contra naturam pugnant.”[48] Et sicut virtutibus sunt vitia, ita bonis mala sunt coniuncta, et ideo virtus que sepe est in aliquo reputatur ei pro vitio et criminatur inde. Quare Oratius dixit,
Sunt mala iuncta bonis errori sub illo
Pro vitio virtus crimina sepe tulit.[49]
Et alius philosophus dixit, “Huius seculi bona sunt commixta: non enim comedes mel sine veneno.”[50]
Errore itaque depulso semper virtutes assequi debes, que sole dante Domino te beatum facere possunt. Quare Martialis cuidam qui vocabatur Carino dixit,
Credis opes solas te posse, Carine, beare;
Virtus est que te sola beare potest.[51]
Prius ergo removenda sunt vitia que obstant virtutibus, postea que ad virtutes accedendum est. Nam idem dixit, “Nichil prodest dare precepta, nisi prius ammoveas obstatura preceptis.”[52] Ad virtutes ergo adipiscendas in primis necessaria est ut cor et animum mentemque tuam ab omnibus vitiis mundes ac purges ingenio tuo. “Magni namque ingenii est revocare mentem a sensibus et cogitatione et consuetudine.”[53] “Gravissimum est enim consuetudinis imperium.”[54] Cogitationes enim prave pravos mores inducunt, et homines coinquinant atque polluunt. Unde Dominus in evangelio dixit,
Non quod intrat per os, coinquinat hominem, sed prave cogitationes a corde descendunt: de corde enim exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, furta, fornicationes, falsa testimonia, blasphemie: hec sunt que coinquinant hominem.[55]
Spiritu ergo ambulare debes, et desideria carnis non perficietis, Apostolo testante qui ait, “Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.”[56] Et ut generaliter tibi dicam, omnia vitia vitare poteris atque fugare si vitaveris sceleratos et certaveris contra vitia quibus homines corrumpuntur et scelerati efficiuntur. Quos tibi dixi vitandos per epistolam ad Timotheum secundam capitulo; hic autem scito quod positum est supra in titulo De Amicitia Malorum Hominum Vitanda, et eciam in titulo supra De Amicitia Avari vel Cupidi Vitanda. Unde eciam Salomon dixit, “Eice irrisorem, et eicietur cum eo iniuria, cessabuntque cause et contumelie.”[57] Purgato igitur corde atque mundato a vitiis et cogitationibus malis illud roborare debes virtutibus, et ita melius corpus tueri quam per arma bellica, Ysopo testante qui ait,
Non ope lorice nec egebit acumine sice
More nec ostili cuiusque iuvamine pili,
Solo virtutum quis constat robore tutum.[58]
Pectus itaque tuum virtutibus taliter armare debes ut amorem Dei et caritatem que dicitur dilectio Dei et proximi omnibus aliis rebus preferas, de quibus satis supradixi. Dilectionem vero proximorum et maxime tuorum sed animo ponas. Nam ut ait Apostolus in epistola ad Timotheum, “Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.”[59] Sollicitudinem et diligentiam portarias tui pectoris facias.
[Caput IV.]
De superbia.
Humilitatem vero contra superbiam semper opponas, ut contumeliam vitare possis, bonaque humilitatis assequi. Nam ut sapiens dixit, “Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi sapientia,”[60] simul cum gloria. Dixit enim alibi Salomon, “Timor Domini disciplina sapientie, et gloriam precedit humilitas.”[61] Et iterum, “Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritum suscipiet gloria.”[62] Est autem superbia amor proprie excellentie, et fuit initium peccati superbia. Unde Ihesus Sirac dixit, “Initium superbie hominis, apostatare Deo; quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius; quoniam initium peccati est omnis superbia.”[63] Et certe, “Contrictionem precedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus,”[64] ut idem Salomon dixit. Et Ihesus Syrac dixit, “Odibilis est coram Deo et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas.”[65] Et iterum, “Obiurgatio et iniurie annullabunt substantiam; et domus, que nimis locuplex est, annullabitur superbia.”[66] Et eciam Iob dixit, “Si ascenderit usque ad celos superbia, et capud eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.”[67]
Et nota superbiam alias habere radices, quod et omnibus vitiis fugatis adhuc remanent reliquie superbie. Unde dicitur,
Cum bene pugnaris,
Que nimis infestat, vincenda superbia restat.[68]
De qua superbia et superbis plus nos in titulo De Amicitia Superbi vel Perversi Hominis Vitanda. Et debes fugere superbiam eciam in prosperis rebus. Unde Tullius dixit,
Eciam in prosperis rebus ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magno opere fugiamus. Nam ut adversas res, sic et secundas immoderate ferre levitatis, preclara est equalitas in omni vita et idem vultus eidemque frons, ut de Socrate dicitur.[69]
[Caput V.]
De invidia.
Invidiam enim omnino fugias. Pocius enim ledit ferentem quam illum contra quem portatur. Qui enim invidiam secum portat, nunquam letus est, nisi de proximorum detrimento, et nunquam tristis nisi de eorum commodo. Unde describitur: “Invidia est odium aliene felicitatis, vel dolor animi ex alienis commodis.”[70] Et ita, “Quanta sunt felicium hominum gaudia, tanti sunt invidorum gemitus,”[71] ut Socrates dixit. Unde quidam sapiens dixit, “Dignos esse invidos, si fieri posset, in omnibus civitalibis oculos et aures habere, ut de bonitatibus omnium torquerentur.”[72] Et certe notabilis est regula quam tradit Cassiodorus, dicens, “Quicquid ex invidia dicitur, veritas non reputatur.”[73] Quam invidiam secum portant plerumque pauperes et detractores et ydiote qui invident aliene scientie, unde Salustius dixit, “Semper in civitatibus quibus nulle opes sunt bonis invident, malos extollunt vetera odiunt, nova expectant, odio suarum rerum mutari omnia student.”[74] Sapientes autem aliis non invident. Unde scriptum est, “Non invident aliene scientie vel virtuti qui confidit de sua.”[75]
Sed mali semper invident bonis. Nam ut beatus Ambrosius dixit, “Si non esset claritudo sanctorum invidia non surgeret impiorum.”[76] In tantum certe dicitur invidia nocere, ut ferens illam dicatur inde comburi. Quare dixit Oratius,
Invidus invidia comburitur intus et extra.[77]
“Invidiosus ego, non invidus esse laboro.”[78]
Invidia livet qui recitanda silet.
Crimine se fedat qui, quod sapit utile, celat.[79]
Non ergo debes celare utilia propter invidiam, sed illa cuilibet ostendere, quia hoc faciendo tua scientia tibi et aliis prodest et tui ingenii fructum capis. Nam dixit Tulius, “Fructus ingenii et virtutis omnisque prestantie tum maximus habetur, cum in proximum quemque confertur.”[80] Si autem celaveris utilia, tua scientia nec tibi nec alteri proderit. Dici enim consuevit, “In mundo duo sunt, que abscondita prosunt: fossus humi census, clausus sub pectore sensus.”[81]
Invidia itaque taliter fugias, quod tacendo vel loquendo vel faciendo te vel alium non ledas, sequendo dictum Catonis qui dixit,
Invidiam nimio cultu vitare memento;
Que si non ledat, tamen hanc sufferre molestum est.[82]
Et non solum a corde tuo invidiam repellere debes, sed eciam ab aliorum invidia quantumcumque potes precavere, et maxime ab invidia amicorum que frequenter magis hominem ledit quam inimicorum insidia. Nam ut dixit quidam sapiens, “Cavere nos magis amicorum invidiam quam innimicorum insidias oportet. Illud enim apertum, hoc celatum malum. Quia fraus que non speratur potentior est.”[83] Contra invidiam ergo dilectionem Dei et proximi opponas, conpatiendo proximorum detrimentis, et congaudendo de illorum commodis.
[Caput VI.]
De sapiencia.
Sapienciam et meditationem dapiferas tuas constituas. Eruditio et studium cibos tuos spirituales decoquat. Sapiencia enim sine doctrina et meditatione et assiduitate boni studii et luminatione et eruditione et vigilia vel lectione non bene acquiritur nec pertinetur. Ait enim Cassiodorus, “Egrescit profecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur.”[84] Quare ut ait Seneca, “Acuit animum intenso, frangit remissio.”[85] Quod ad bonam continuationem studii nec tantum scribere debemus, nec legere tantum; altera enim res constringit vires et exarduit, altera solvit et diluit. “Invicem ergo hoc et illo comeandum est et alterum altero temperandum,”[86] ut quidam sapiens dixit. Et de predictis plene notavi supra in principio huius libri De Doctrina. Memoriam vero thesauris sapiencie tue instanter preferas. “Solet enim plus prodesse si pauca sapiencie tue precepta memorie teneas, et illa impromtu et in usu sint tibi, quam si multa didiceris sed illa memorie non commendaveris.”[87] Quam memoriam iuvare debes cogitatione et ingenii exercitatione. Enim Tullius De Senectute, “Exercende memorie gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, conmemoro vesperi. Hec sunt exercitationes ingenii.”[88]
Videndum est ergo quod sit initium sapiencie et quid sapiencia. “Initium sapiencie,” secundum prophetam, “est timor Domini,”[89] de quo quidam philosophus dixit: “Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore.”[90] Est enim timor Domini elatus ad omne bonum, ad percipiendam gloriam conductum. Nam “qui timet Deum, omnia timent eum.”[91] “Qui vero timet Deum et omnia qui timet Dominum diligit illum, et qui diligit Deum obedit Deo.”[92] Sapiencia vero est scientia sapore virtutum condita. Vel aliter diffinit Seneca in epistolis sapienciam dicens, “Sapiencia est perfectum bonum mentis humane; divinarum humanarum rerum scientiam.”[93] De qua eciam Salomon in Proverbiis dixit, “Melior est sapiencia cunctis preciosis oppibus, et omne desiderabile ei non poterit comparari.”[94] Et in Proverbiis eciam dixit, “Dic sapiencie: Soror mea es, et prudentiam invoca amicam tuam.”[95] Et iterum, “Posside sapienciam, quia auro melior est, et acquire prudenciam, quia melior est argento.”[96] Et Ihesus filius Syrac dixit, “Vinum et musica letificant cor; et super utraque dilectio sapiencie.”[97]
Et pro certo sciendum est sapienciam talem esse virtutem quod “sine studio sapiencie nemo beate vivere potest,”[98] et sine sapiencia animus eger dicitur. Nam dixit Seneca in epistolis, “eger animus est sine sapiencia.”[99] “Sapiencia animum firmat et fabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat.”[100]
Sapiencia nos tueri debet. Hec docebit, ut Deum sequaris, feras casus. “Hec exigit, ut ad legem suam quisque vivat nec a ratione vita dissentiat.”[101] Hominem sapientem facit, ita ut a philosopho dicatur, “Sapiens contra omnes fert arma, cum cogitat.”[102] Et eciam dixit Seneca in epistolis, “Sapiens vincit fortunam virtute.”[103]
[Caput VII.]
De fortuna.
Licet alius idem dixerit, “Errant qui dicunt, fortunam tribuere nobis aliquid boni vel mali.”[104] Quare idem dixit, “Male geritur, quicquid fortune geritur fide.”[105] “Fortuna enim vitrea est et, cum splendet, frangitur.”[106] Et idem dixit, “Nec vita nec fortuna perpetua hominibus.”[107] Et iterum, “Homines cum se fortune naturam dediscunt.”[108] Et Cassiodorus dixit, “Nichil enim sine causa agitur nec modus fortuitis casibus implicat.”[109]
“Stulti ergo timent fortunam, sapientes ferunt,”[110] ut Seneca dixit. Et nota quod “Neminem fortuna occupat nisi adherentem sibi,”[111] ut quidam dixit. Et nota quod “Fortuna quem nimium fovet, facit stultum,”[112] ut alius dixit. Et nota quod “Fortuna lubrica est, invita detineri non potest.”[113] Et alius dixit, “Fortuna, sicut medicus imperitus, multos necat.”[114] Et nota ut dixit Ihesus Syrac, “Sapiens in omnibus metuit, et maxime inimicos.”[115] Unde Salomon dixit, “Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet in malum.”[116]
[Caput VIII.]
De timore.
Et Seneca dixit, “Qui omnis insidias timet, in nullas incidit insidias.”[117] Iterum idem ait, “Semper metuendos sapiens evitat malum.”[118] Unde alibi idem dixit, “Non cito petit ruinam, qui ruinam timet.”[119] Et alibi iterum dixit, “Caret periculo, qui eciam tutus cavet.”[120]
Et timere debes non solum magna sed eciam modica et parva. Unde alius sapiens dixit, “Inimicum, quamvis humilem, docti est metuere.”[121] Inde eciam Ovidius De Remedio Amoris dixit,
Parva necat morsu spatiosum vipera taurum;
A cane non magno sepe tenetur aper.[122]
Eciam Pamfilius dixit,
Res tamen interdum grandia parva movet;
Ex minima magnus scintilla nascitur ignis,
Sed generat parvum grandia principium.[123]
Et alibi,
Causa pusilla nocet, sapiensque nocentia vitat.[124]
Et Martialis dixit,
Quem leo non tetigit, dum mordet arinea ledit.
Evole, non tamen grandia, parva cave.[125]
Sed licet timere semper debeas non solum, sed eciam parva, non tamen debes esse nimis timidus. Nam ut Seneca dixit, “Pericula timidus eciam que non sunt, videt.”[126] Et alibi idem ait, “Cotidie dampnatur, qui semper timet.”[127] Et alibi scriptum est, “Quidam fallere docuere, dum falli timent.”[128] Et nota quod “Studium sapientie phylosophia dicitur,”[129] ut Tullius dixit. De qua eciam Seneca epistolarum ait: “Phylosophia dividitur in tres partes: in moralem, et in naturalem, et in rationalem. Prima conponit animum, secunda rerum naturam scrutatur, tertia proprietates verborum exigit ac straturam.”[130]
Ad quam phylosophiam nemo pervenit occupatus, Martiali Coco eciam hoc testante qui ait,
Dedita mens curis futuri nescia iuris.[131]
Est autem phylosophia perfecta cognitio hominis de se ipso. “Summum igitur in vita solamen est studium sapientie, quam qui invenit felix est, et qui possidet beatus.”[132]
[Caput IX.]
De pietate.
Justa sapientiam pietatem non deseras sed illam exercendo benigne eam semper ante occulos habeas. Ait enim beatus Paulus in epistola secunda ad Timotheum, “Excerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vite, que nunc est, et future.”[133] Et nota quod culpe sunt causa pietatis causam pietatem inducunt. Nam ut Cassiodorus ait, “Nisi culparum occasiones emerges, eciam locum pietas non haberet.”[134] Et nota quod pietas est causa benignitatis.
[Caput X.]
De benignitate.
Benignitas enim habet species septem: religionem, pietatem, reverentiam, misericordiam, amicitiam, concordiam. Benignitas est virtus ad benefaciendum disposita sua cunctis dulcedine. “Religio est virtus coram Deo, cerimoniamque afferens.”[135] “Pietas est virtus per quam sanguine iunctis et patrie benivolis officium et diligens tribuatur cultus.”[136] “Innocentia est virtus omnem iniurie illationem abhorrens.”[137] De qua dictum est, “Suum semper lumen sequitur innocentia.”[138] “Reverentia est virtus gravibus personis vel aliqua prelatione sublimatis debite honorificationis cultum exibens.”[139] “Misericordia est virtus que movetur super calamitate afflictorum.”[140] “Amicitia est bona voluntas erga aliquem causa illius”[141] qui diligitur, vel dic secundum Tullium, “Amicitia nichil aliud est nisi omnium divinarum humanarumqueque rerum cum benivolentia et caritate summa consensio.”[142] “Concordia est virtus cives et patriotas in eodem iure et cohabitatione spontanee vincens.”[143]
Cum pietate vero habeas in corde tuo benignitatem, et ita habebis omnis alias predictas virtutes que dicuntur species benignitatis. Disciplinam vero contra servos et degeneres exerceas, conpunctionem vero ergo sponte penitentes diligas.
[Caput XI.]
De gulositate et ingluvie.
Tenperantiam vero et abstinentiam et parsimoniam contra gulositatem et ingluviem statuas. De qua gulositate Ihesus Syrac dixit, “Qui amat vinum et pinguia non ditabitur.”[144] Et alibi, “Pessima est paupertas que a gula procedit.”[145] Et alibi, “Operarius ebriosus non locuplextabit; et qui spernit modica paulatim decidet.”[146] Et, “Qui diligit epulas in egestate erit.”[147] Et alibi, “Sanitas est corporis et anime sobrius potus. Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.”[148] Inde et Cato dixit,
Hoc bibe, quod possis, si tu vis vivere sanus:
Morbi namque mali causa est quecumque voluptas.[149]
Et Apostolus dixit, “Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.”[150] Sicut et de cibis idem Ihesus dixit, “Noli esse avidus in omni epulatione, et non effundas te super omnem escam; in multis enim escis erit infirmitas.”[151] Quare Seneca in epistolis dixit, “Bone valitudini contraria alimenta varia et nostris corporibus aliena.”[152] Unde ait, “Fames reddet malum panem bonum et tenerum, et ideo non est ante edendum quam illa imperet.”[153] Et Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Ede citra crapulitatem. Bibe citra ebrietatem. Victus tibi ex facili sit, nec ad voluntatem, sed ad cibum accedat. Palatum tuum fames excitet, non sapores.”[154] “Hanc ergo sanam ac salubre vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valetudini satis est,”[155] ut idem in epistolis dixit. Et ita habebis censum salutis corporis, qui est super omnem censum. Nam ut ait Ihesus Syrac, “Non est census super censum salutis corporis, nec est oblectatio supra cordis gaudium.”[156] Censum ergo salutis corporis habebis, vitamque tibi adicies si cum tenperantia et abstinentia vitaveris comessationes, crapulam, ebrietatem, nimias et maximas et frequentes atque delicatas comestiones. Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent, guttas inducunt, per annum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, occulos lacrimosos faciunt, catarrum inducunt, narres et os et aures faciunt fectore, atque putredine habundare. Per hoc insuper peccatum acquiritur, luxuria ducitur, Deus offenditur. Hec deinque substantias minuunt, honores tollunt, animam simul cum corpore post multas infirmitates ad inferna perducunt. Merito igitur contra gulam et gulositatem et ingluviem ut eas vincas opponere debes tenperantiam cum suis speciebus, que sic diffinitur:
[Caput XII.]
De tenperantia.
“Tenperantia est dominium rationis in libidinem et alios motus et inportunos,”[157] et habet in se tenperantia species novem, videlicet: parsimoniam, modestiam, verecundiam, pudititiam, moderantiam, abstinentiam, honestatem, parcitatem, sobrietatem. Parsimonia est scientia vitandi sumptus et cultus supervacuos, aut ars res familiari moderate utendi. “Modestia est motum et cultum et omnem namque occupationem citra excessum et ultra defectum sistere.”[158] “Verecundia est,” ut congrue dicetur, est
in gestu et verba honestatem servare.[159] Pudititia est dominio rationis revocare.[160] Abstinentia est statum tempus prandendi non pervenire.[161] Honestas non lautiores cibos querere, nec in apparatu operam dare.[162] Parcitas est mensuram refectionis non excedere.[163] Sobrietas est excessum in potu cohibere.[164]
Habeas itaque tenperantiam et alias predictas virtutes, que dicuntur species tenperantie et gulositatem vinces ac superabis.
[Caput XIII.]
De paciencia et impacientia.
Paciencia vero arma tua portet ita quod per pacientiam ea que mutari non possunt, tollerabiliter sustineas, et iacula verborum iniuriarumque tollerabilium et miseriarum que vitari non possunt equo animo feras. Scriptum est enim, “Feras, non culpes, que mutari non possunt.”[165] Et alibi, “Qui enim commutari non potest metuitas vivere quieto animo nequid.”[166]
Ad pacienciam ergo in hiis quasi ad portum recurrere debes. Nam dixit Socrates, “Paciencia est portus miseriarum.”[167] “Paciencia utroque occultas habet divitias;”[168] “paciens enim et fortis se ipsum felicem facit,”[169] et “dolori cuiusque remedium est paciencia,”[170] ut a sapientibus scriptum est enim. Et certe plus dicitur valere paciencia omnibus alijs virtutibus; unde versus:
Nulla valet tantum virtus paciencia quantum.[171]
Unde eciam dicitur, “Virtus vidua est, quam non paciencia firmat.”[172] Et Cato dixit,
Maxima enim morum est semper paciencia virtus.[173]
Et certe non bene doctus est qui bene pati non potest, Salomone dicente, “Doctrina viri per pacienciam eius cognoscitur, et gloria eius est iniqua pretergredi.”[174] Et alibi, “Qui paciens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impaciens, exaltabit stultitiam suam.”[175] Et alibi, “Vir iracundus provocat rixas: qui paciens est, mittigat suscitatas.”[176] Et iterum, “Qui impaciens est, sustinebit dampnum, et cum rapuerit, alliud apponet.”[177]
Per impacienciam namque “immiset se quis quandoque rei ad se non pertinenti,”[178] quod est culpa simul et stultitia; quare regula iuris dicit: “Culpa est immiscere rei ad se non pertinenti.”[179] Nam et Salomon in Proverbiis dixit, “Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impaciens commiscetur rixe alterius.”[180] Unde idem dixit, “Melior est paciens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnator est urbium.”[181] Licet alius sapiens dixit, “Veterem paciendo iniuriam, invitas novam.”[182] Et alius dixit, “Paciendo multa venient, que nequeas pati.”[183] Et diffinitur paciencia hic modo: “Paciencia virtus contumeliarum et omnis adversitatis inpectus equanimiter portans;”[184] vel “Paciencia est remedium iniuriarum,”[185] ut in Moralium Dogmate continetur, vel brevius: Paciencia est equanimis tollerantia illatorum. Et nota quod paciencia est species fortitudinis.
[Caput XIV.]
De fortitudine.
Que fortitudo habet in se species sex, videlicet: magnanimitatem, magnificentiam, securitatem, fidutiam, patientiam. “Fortitudo est considerata periculorum susceptio et diuturna laborum perpensio.”[186]
Magnanimitas est et dificilium rationabilis et spontanea aggressio.[187] Manificentia est preclarorum consumatio.[188] Securitas est incommoditates imminentes vel rerum cohoate affines non formidare.[189] Fidutia est certa spes animi perducendi ad finem rem coatam.[190]
Patientiam supra descripta est. Constantia vero, ut et ibi dicetur, “est stabilitas animi firma, et in bono proposito perseverans.”[191]
Habeas itaque simul cum patientia fortitudinem et omnes alias virtutes predictas que dicuntur species fortitudinis. Liberalitatem super tua dispensatione facias die noctuque opponas. Diffinitur autem liberalitas in Moralium Dogmate hoc modo:
[Caput XV.]
De liberalitate.
“Liberalitas est virtus animi benefactorum erogatrix, illam pro affectu benignitatem, pro effectu beneficitiam dicimus. Hec virtus tota in tribuendo consistit.”[192] Quam liberalitatem non habent avari qui semper volunt accipere et nichil dare. Unde reprehensus fuit Scevola per Martialem qui dixit,
Scevola tu cenas apud omnes, te prope nullus.
Alterius siccas pocula, nemo tuum.
Aut tu redde vices, aut desine velle vocari.
Dedecus est semper sumere nilque dare.[193]
Indulgentiam vero et remissionem semper tecum portes. Simplicitatem semper tuam amicam voces eamque senper tecum habere procures. Nam et leges eam amicam suam vocaverunt, et eciam Dominus homines simplices esse iussit dicens, “Estote prudentes sicut serpentes, et sinplices sicut columbe.”[194]
[Caput XVI.]
De pace.
Pax autem atque concordia tua iura pertractent, ita quod nichil cum scandalo vel bello exigas, si commode hoc fieri potest. “Pacem itaque cum hominibus habeas, cum vitiis bellum,”[195] ut quidam sapiens dixit. Nam et Apostolus in epistola ad Timotheum dixit, “Non coronabitur nisi qui legittime certaverit.”[196] Ut igitur coronam et pacem habeas, cum vitiis te certare oportet, et maxime cum vitio impietatis. Impii enim pacem nullatenus habere possunt, Ysaia testante qui ait, “Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, reddundant fluctus eius in conculcationem et lutum. Non est pax, dixit Deus meus, impiis.”[197] Et si cum vitiis ita certaveris, legemque Dei dilexeris, pacem multam habebis, propheta testante qui ait, “Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.”[198] Dei timorem rudibus preesse studeas, eosque Dei timorem instruas, fidem vero et speciem et caritate in pectore tuo semper habeas. De quibus satis supra tibi scribere curavi.
[Caput XVII.]
De constantia.
Contra levitatem et imbecilitatem animi constantiam viriliter opponas. De qua Tullius dixit, “Nichil est quod tam deceat, quam in omni re gerenda capiendoque consilio servare constantiam.”[199] Inde et Cato dixit,
Constans et lenis, ut res expostulat, esto:
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.[200]
Que quidem constantia in Moralium Dogmate ita diffinitur: “Constantia est stabilitas animi firma et in proposito perseverans.”[201]
[Caput XVIII.]
De prudentia.
Prudentia denique actionem tuam contemplationemque tuam et omnia dicta factaque tua disponat et regat atque gubernet. Nam ut ait Cassiodorus, “Superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia.”[202] Que prudentia sic describitur: “Prudentia est rerum bonarum et malarum utrarumque discretio,”[203] cum electione boni et fuga mali. Que quidem prudentia ad beatam vitam satis est, secundum Senecam epistolarum dicentem,
Qui prudens est, temperans est et constans est; qui inperturbatus est sine tristicia est; qui sine tristitia est beatus est: ergo prudens beatus est, et prudentia ab beatam vitam satis est.[204]
Si vis ergo cum prudentia beate vivere, esto prudens, constans, et temperans, et imperturbatus, sine tristitia.
Et nota quod prudentia habet sub se species sex, scilicet: rationem, intellectum, providentiam, circumspectionem, cautionem, docilitatem. Quid sit ratio, supra diffinitum est. “Intellectus est speculatio veri.”[205]
Providentia est presens notio futurorum pertractans eventum.[206] Circumspectio est contrariorum vitiorum cautela.[207] Cautio est discernere a virtutibus vitija speciem virtutum preferentia.[208] Docilitas est virtus docendi imperitos.[209]
Itaque si prudentiam habueris, eciam alias predictas virtutes que species prudentie dicuntur tecum portabis. Et “si vis prudentiam exercere, cum providentia in futura prospectum intende. Et que possunt contingere animo tuo cuncta dispone.”[210] Unde Cato dixit,
Prospice qui veniunt hos casus esse ferendos;
Nam levius ledit quicquid previdimus ante.[211]
Et iterum,
Quod sequitur specta quodque minet ante, videto.[212]
Et alius dixit, “Iacula previsa minus feriunt.”[213] “Nichil itaque tibi subitum sit, sed totum ante perpenses.”[214] Nam ut Seneca De Formula Honeste Vite dixit, “Qui providus est, non dicit ‘non putavi hoc fieri;’ quia non dubitat, sed expectat; non suspicatur, sed cavet.”[215] Et alibi in epistolis dixit, “Nichil autem ordinatum est quod precipiatur et properat providentiam.”[216] “Itaque tua,” secundum Senecam,
futura provideat, preterita recordetur, presentia ordinet. Nam qui nichil de preterito cogitat, perdit vitam; qui nichil de futuro premeditatur, in omnia incautus incidit. Omnia proponas autem in animo tuo et mala futura et bona, ut illa sustinere possis: ita moderari.[217]
Cuiusque facti causam require, et cum initia inveneris exitus cogitabis.[218]
[Caput XIX.]
De initio.
Initium namque vehementer in inspiciendum est sicut per leges: “Uniuscuiusque rei potentissima pars est principium.”[219] Et “uniuscuiusque contractus initium spectandum est.”[220] Ita et in omnibus alijs negotijs diligenter circumspicienda sunt. Nam ut Salustius ait, “Omnia mala exempla orta sunt ex bonis initiis.”[221] Et quia ut dixit Ihesus Syrac dixit, “In omnibus bonis duplitia mala invenies,”[222] prudenter et cum deliberato consilio in initia pertractabis. “Prudentis enim proprium est consilia examinare, et non cito credulitate ad falsa prolabi.”[223]
Nam si in bonis initiis periculum est propter duplicia mala, multo maius periculum in aliis tibi rebus male inceptis versatur. Nam ut in decretis legitur, “Vix bono peraguntur exitu que malo sunt inchoacta principio.”[224] Et sic eciam Pamfilius dixit,
Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finemque circumspice verbi,
Ut melius possis premeditata loqui.[225]
Et Seneca in epistolis dixit, “Facilius est initia vitiorum prohibere quam inpetum regere.”[226] Et alibi, “Facilius est initia excludere quam admissa conprimere.”[227]
Nisi enim initia malorum conprimas, mala crescunt et modum non servant. Quare idem Senaeca dixit: “Nunquam pernitiosa servant modum: initia enim in potestate nostra sunt: de eventu fortuna iudicat.”[228] Et Martialis Cocus dixit,
Spina recens et parva tibi, Sejane, putanda,
Dum rudis et parva est culpa putanda tibi;
Firmat humi spinam robusta et plurima radix,
Mens assueta malo, firmus heret ei.[229]
[Caput XX.]
De tristicia.
Circa prudentiam eciam illud nota quod si bene prudens fueris, tristiciam huius seculi ab animo tuo penitus fugabis. Nam Salomon ait, “Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristicia nocet hominis cordi.”[230] Et iterum, “Non contristabit iustum quicquid ei acciderit; impii autem replebuntur malo.”[231] Et Ihesus Sirac dixit, “Multos enim occidit tristicia, et non est utilitas in illa.”[232] Et alibi idem dixit, “Animus gaudens floridam vitam facit, spiritus tristis exicat ossa.”[233] Et Seneca in epistolis dixit, “Nichil est stultius quam famam captare tristitie et lacrimas approbare;”[234] “Nichil enim sapienti viro accidere potest, quod eum contristet: stat rectus sub quolibet pondere.”[235] Et alibi idem dixit, “Nulla res citius ad odium venit quam dolor; recens dolor libenter ad se consolatorem inducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito: aut enim simulatus est aut stultus.”[236] Et Pamfilius dixit,
Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem,
Cum dolor ad dominum premia nulla ferant.[237]
Unde alibi idem dixit,
Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
Acquirit gemitus premia nulla tuus.
Tenperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
Terge lacrimas tuas; prospice quid facias.[238]
Et eciam supradictis Seneca dixit, “Non afligitur sapiens liberorum vel amicorum amissione: enim animo fert illorum mortem quo suam expectat.”[239] “Malo enim, ut relinquas dolorem quam ab illo relinquaris: et quam primum id facere desiste, quod, eciam si voles, diu facere non poteris.”[240] Unde quidam sapiens nuntiata sibi filii morte inquid, “Cum enim genui moriturum scivi.”[241]
Si ergo moriantur amici tui, non eos plorabis. Nam ut idem ait, “Nec sicci sint oculi amissio amico nec fluant: lacrimandum est, et non plorandum.”[242] Servias itaque amicis tuis in vita sua, et eos repara, si potes. Nam ut idem ait, “Sanctius est amicum reparare quam flere.”[243] Et temperatus tamen fletus inter tristes non est prohibitus immo census, secundum beatum Paulum qui dixit in epistola prima ad Romanos, “Gaudete cum gaudentibus et flete cum flentibus,”[244] et cetera. Et eciam secundum Cassiodorum, “Piaculum quoddam est inter tristes velle gaudere.”[245]